monumenta.ch > Seneca Maior > 5 > sectio 29 > csg457.3 > sectio 22 > 15 > 3 > sectio 19 > sectio 23 > sectio 43 > sectio 28 > Lucas, 18 > sectio 41 > csg457.18 > csg458.23 > sectio > sectio 1 > habCod.Guelf.34Weiss..325 > sectio 13 > sectio 23

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 1, 23
X KAL. Romae nativitas sanctae Emerentianae, virginis Christi et martyris, quae erat collactanea sanctae Agnae , et dum oraret ad sepulcrum eius, ac simul orantes a gentilium laesione defenderet, lapidata est ab eis. Eodem die passio celebratur sanctorum martyrum Macharii et Eugenii, qui sub Iuliano iudice multa tormenta passi sunt, hoc est, craticulam incendii, in qua pix atque oleum superfusa sunt, sed non eos ignis laesit; deinde viperis serpentibus traditi sunt, sed nullo modo ab illis sunt laesi; postea draconem ingentem orationibus exstinxerunt, ad extremum vero martyrio coronati sunt.